Crater (constellatio)
Data Crateris constellationis | |
---|---|
Nomen | Crater |
Genetivus | Crateris |
Abbreviatio | Crt |
Ascensio recta | 10 h 51 min ad 11 h 56 min |
Declinatio | -6° 40’ ad -25° 10’ |
Area | 282 gradus quadrati |
Videri potest inter | +65° ac -90° |
Numerus stellarum magnitudinis < 3m |
nullae |
Stella lucidissima, Magnitudo |
δ Crt, 3,56m |
Constellationes finitimae (a septentrionalibus sensu negativo) |
Leo Sextans Hydra Corvus Virgo |
Crater[1] constellatio iuxta Hydram sita est quacum etiam mythologice coniuncta est. Crater imprimis e quattuor stellis quartae magnitudinis constat. Miro modo non α Crateris, sed δ Crt lucidissima est.
Crater inter illas 48 constellationes antiquas numeratur, quae iam a Claudio Ptolemaeo commemoratae sunt.
De mythologia
[recensere | fontem recensere]In mythologia Graeca Crater cum Corvo et Hydra coniuncta est:
Apollo patri Dii sacrificaturus corvum emisit, ut ille aquam e fonte quodam afferret. Corvus cratere capto profectus est. In via autem ficos immaturos de fico arbore pendentes videbat, quos quin gustet facere non potuit.
Itaque non nullos dies exspectavit, quoad fici maturi facti sunt, postea demum mandatum perfecit. Vt cum sero venisset ignosceretur, hydram quandam cepit aiens illam iter ad fontem ferrens prohibuisse.
Apollo autem mendacium intellegens corvum multavit ita, ut tempore ficorum maturorum bibere non iam posset. Praeterea corvum in caelo posuit una cum cratere atque hydra ut omnes monerentur.
Apud alios scriptum videmus regem Demophonem altero quoque anno filiam urbis nobilem sacrificavisse, ut pestes arceret. Hostia quamvis sorte eligeretur, tamen Demophon filiae suae semper pepercit. Cum unus ex optimatis Matusius vocatus ea de re querens postularet, ut etiam de regis filia sors iaceretur, Demophon illius filiam immolari iussit. Matusius eam crudeliter ultus est filia regis caesa Demophonti vinum praebens, quod sanguine filiae regis mixtum erat. Matusius hoc facinore morte multatus est, sanguinis crater autem in caelo positus ut homines moneret.
Stellae
[recensere | fontem recensere]Stella | Nomen | Magnitudo |
---|---|---|
α Crt | Alces | 4,1m |
Alces sive α Crateris 174/175 sla a nobis distat. Stella lutea gigas est e classe spectrali K0 III.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Crater" apud Chris Dolan, The Constellations and their Stars
- "The Constellations" apud situm Internationalis Unionis Astronomicae
Andromeda · Antlia · Apus · Aquarius · Aquila · Ara · Aries · Auriga · Bootes · Caelum · Camelopardalis · Cancer · Canes Venatici · Canis Maior · Canis Minor · Capricornus · Carina · Cassiopeia · Centaurus · Cepheus · Cetus · Chamaeleon · Circinus · Columba · Coma Berenices · Corona Australis · Corona Borealis · Corvus · Crater · Crux Australis · Cygnus · Delphinus · Dorado · Draco · Equuleus · Eridanus · Fornax · Gemini · Grus · Hercules · Horologium · Hydra · Hydrus · Indus · Lacerta · Leo · Leo minor · Lepus · Libra · Lupus · Lynx · Lyra · Mensa · Microscopium · Monoceros · Musca · Norma · Octans · Ophiuchus · Orion · Pavo · Pegasus · Perseus · Phoenix · Pictor · Pisces · Piscis Austrinus · Puppis · Pyxis · Reticulum · Sagitta · Sagittarius · Scorpius · Sculptor · Scutum · Serpens · Sextans · Taurus · Telescopium · Triangulum · Triangulum Australe · Tucana · Ursa Maior · Ursa Minor · Vela · Virgo · Volans · Vulpecula | |
And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul | |